La buona salute dell’esercito - Studentville

La buona salute dell’esercito

Nunc quemadmodum sanîtas custodiatur exercitus admonebo. Ne in pestilenti regione apud morbosas paludes, ne in aridis et sine opacitate arborum campis aut collibus castra collocentur; ne aestate sine tentoriis milites commorerentur neve tardius egrediantur, ne calore solis et fatigatione itinêeris contrahant morbum, sed potius ante lucem coepto itinere ad locum constitutum perveniant. Ne saeva hieme iter per nives ac pruinas noctibus faciant neve lignorum aut vestium inopiam patiantur: miles enim, qui algere compellitur, expeditioni idoneus esse non potest. Ne perniciosis vel palustribus aquis utatur exercitus: nam malae aquae potus, veneno similis, pestilentiam bibentibus generat. Hoc casu aegri milites oportunis cibis reficiantur ac medicorum arte curentur. Sed sanitati militum magis cotidiana armorum exercitia quam medici prosunt. Itaque pedites sine intermissione imbribus vel nivibus sub tecto, reliquis diebus in campo se exerceant, equites non solum in planis sed etiam in abruptis et difficillimis semitis seque et equos suos assidue exerceant, ne quid incognitum in proeliis his accidere possit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti